MAXILLAM contingendiritus

MAXILLAM contingendiritus
MAXILLAM contingendiritus
apud Sueton. occurrit, in Augusto, c. 94. qui talis erat: Solebant Veteres blandientes puerorum maxillas adprehendere, deinde manum ad os referre. Sic interpretati sunt Critici illud Virg. Aen. l. 1. v. 258.
Olli subridens hominum sator atque Deorum,
Oscula libavit natae.
Ubi Servius, Sane multi, inquit, nolunt intelligi ita, ut summum osculum filiae dederit, i. e. non pressum, sed summa labella contingens: sed ita aiunt, tum hilarus Iuppiter vultus natae libavit, i. e. contigit, scilicet ut nos solemus cum blandimenti; quibusdam
sinistram maxillam contingere liberorum, ac deinde ad os nostrum dextram referre. Ergo libavit merito, quia partem vultus, non totos contigerat: ut oscula dixerit quasi minora et teneriora filiae ora, ut ora, diminutive oscula. Idem Sueton., de eodem blandimenti genere, capiendus in Galba: c. 4. Constat Augustum puero adhuc salutanti se inter aequales apprehensâ bucculâ dixisse, καὶ σὺ τέκνον τῆς ἀρχῆς ἡμῶν παρατρώξῃ. Longe aliud quid erat adorandi illa ratio, quam Veteres erga Deorum simulacra et imperatorum imagines usurpabant, uti vidimus supra passim, inprimis in phrasi Iacere Oscula, item in Labrata. Vide Salmas. ad Vopisc. in Probo c. 23. et supra in voce Gena.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”